omnis mundi cretura

entry2 galeri0
    ?.
  1. ?.
  2. Omnis mundi creatura
    quasi liber et pictura
    nobis est, et speculum.
    Nostrae vitae, nostrae mortis,
    nostri status, nostrae sortis
    fidele signaculum.

    Nostrum statum pingit rosa,
    nostri status decens glosa,
    nostrae vitae lectio.
    Quae dum primo floret,
    defloratus flos effloret
    vespertino senio.

    Ergo spirans flos exspirat
    in pallorem dum delirat,
    oriendo moriens.
    Simul vetus et novella,
    simul senex et puella
    rosa marcet oriens.

    Sic aetatis ver humanae
    iuventutis primo mane
    reflorescit paululum.
    Mane tamen hoc excludit
    vitae vesper, dum concludit
    vitale crepusculum.

    Cuius decor dum perorat
    eius decus mox deflorat
    aetas in qua defluit.
    Fit flos fenum, gemma lutum,
    homo cinis, dum tributum
    homo morti tribuit.

    Cuius vita cuius esse,
    poena, labor et necesse
    vitam morte claudere.
    Sic mors vitam, risum luctus,
    umbra diem, portum fluctus,
    mane claudit vespere.

    In nos primum dat insultum
    poena mortis gerens vultum,
    labor mortis histrio.
    Nos proponit in laborem,
    nos assumit in dolorem;
    mortis est conclusio.

    Ergo clausum sub hac lege,
    statum tuum, homo, lege,
    tuum esse respice.
    Quid fuisti nasciturus;
    quid sis praesens, quid futurus,
    diligenter inspice.

    Luge poenam, culpam plange,
    motus fraena, factum frange,
    pone supercilia.
    Mentis rector et auriga
    mentem rege, fluxus riga,
    ne fluant in devia.

    sözlerine baktıkça insanın aklına latince çekimleri getirendir. olmaz olsundur böyle sözler!
    3 ...
© 2025 uludağ sözlük